Psalms 65

Psalms chapter 65 from the Latin Vulgate

1 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 2 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 3 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 4 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua 5 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me 6 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 7 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 8 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua 9 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum 10 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium 11 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos 12 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet 13 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei