Psalms 68
Psalms chapter 68 from the Latin Vulgate
1 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt 2 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis 3 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum 4 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum 6 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus 7 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum 8 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 9 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 10 nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis 11 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos 12 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel 14 in finem in carminibus intellectus David victori in psalmis eruditi David 15 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos 16 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me 17 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 18 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper 19 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam 20 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos 21 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est 22 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus 24 in finem in carminibus intellectus David victori in psalmis eruditi David 25 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam 26 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus 27 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi 28 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me 29 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra timor et tremor venit super me et operuit me caligo 30 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam 31 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma ut procul abeam et commorer in deserto semper 32 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis 33 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 34 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius 35 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia