Psalms 69
Psalms chapter 69 from the Latin Vulgate
1 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 2 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore 3 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum 4 ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 5 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam 6 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me 7 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum 8 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum 9 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae 10 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto 11 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui 13 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth 14 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me 15 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 16 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo quacumque die territus fuero ego in te confidam 17 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi 18 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum 19 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam 20 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus 21 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua 22 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es 23 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi 24 in me sunt Deus vota *tua; quae reddam laudationes tibi in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi 25 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium 27 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca 28 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae 29 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum 30 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam 31 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus 32 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua 33 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper 34 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam 35 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane 36 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus