Psalms 7
Psalms chapter 7 from the Latin Vulgate
1 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit 2 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis 3 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit 4 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit 5 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum 6 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te 7 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos 8 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget 9 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris 10 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea 11 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant 12 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente 13 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam 14 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius 15 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum 16 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror 17 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis