Psalms 71
Psalms chapter 71 from the Latin Vulgate
1 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam 2 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 3 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine 4 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur 5 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem 6 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas 7 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii 8 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 10 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum 11 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me 12 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me 13 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi 14 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur 15 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper 16 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem 17 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat 18 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes 19 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus 20 Deus meus voluntas eius praeveniet me Dei mei misericordia praeveniet me 21 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine 22 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes 23 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper 24 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem