Psalms 72
Psalms chapter 72 from the Latin Vulgate
1 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae 2 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea 4 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum 5 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia 6 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos 7 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est 8 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente 9 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui 10 salvum fac dextera tua et exaudi me salva dextera tua et exaudi me 11 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar 12 meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus 13 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est 14 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam 15 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris 16 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 17 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos 19 in finem in hymnis David victori in psalmis David 20 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae