Psalms 73

Psalms chapter 73 from the Latin Vulgate

1 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici 2 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper 3 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 4 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio 5 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum 6 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies 8 in finem pro Idithun psalmus David victori per Idithun canticum David 9 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea 10 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius 11 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens 12 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper 13 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea 14 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 15 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo 16 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 17 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul 18 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor 19 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est 20 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum 22 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae canticum David cum esset in deserto Iuda 23 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea 24 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam 25 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te 26 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 27 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum 28 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi