Psalms 75

Psalms chapter 75 from the Latin Vulgate

1 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 2 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies 3 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam 4 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 5 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 6 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 7 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 9 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra 10 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius