Psalms 76
Psalms chapter 76 from the Latin Vulgate
1 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper 2 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum 3 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo 4 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper 5 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius 6 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros 7 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum 8 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro 9 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 10 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 11 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer 12 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper