Psalms 79

Psalms chapter 79 from the Latin Vulgate

1 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris 3 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum in te Domine speravi ne confundar in aeternum 4 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me 5 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu 6 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis 7 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea 8 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper 9 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima 10 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua 11 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me 12 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter 13 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat