Psalms 80

Psalms chapter 80 from the Latin Vulgate

1 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi 2 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas 3 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas 4 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius 5 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua 6 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 7 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi 8 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos 9 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me 10 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel 11 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 12 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi 14 in Salomonem Salomonis 15 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio 16 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam adsument montes pacem populo et colles iustitiam 17 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem 18 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum 19 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram