Psalms 82

Psalms chapter 82 from the Latin Vulgate

1 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum 2 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 3 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 4 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 5 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 6 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 7 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 8 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso