Psalms 83

Psalms chapter 83 from the Latin Vulgate

1 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 2 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 3 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 4 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis 5 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum 6 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 7 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 8 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 9 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 10 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi et ego insipiens et nescius 11 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum 12 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me 13 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra 14 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum 15 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te 16 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas 18 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae