Psalms 84

Psalms chapter 84 from the Latin Vulgate

1 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 2 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum 3 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures 4 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt 5 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui 6 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra 7 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo 8 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem 9 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 10 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae 11 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis 12 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum