Psalms 86
Psalms chapter 86 from the Latin Vulgate
1 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri 2 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium 3 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit 4 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 5 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob 6 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti 8 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium victori in psalmis canticum Asaph carminis 9 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 10 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion 11 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper 12 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis 13 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 14 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 15 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 16 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit 17 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper