Psalms 89
Psalms chapter 89 from the Latin Vulgate
1 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis 2 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 3 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 4 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 8 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi 9 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 10 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos 11 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 12 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 13 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 14 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 40 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 51 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 52 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem