Psalms 9

Psalms chapter 9 from the Latin Vulgate

1 respondens autem Iob Domino dixit 2 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 3 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam 5 respondens autem Dominus Iob de turbine ait 6 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi 7 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris 8 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 9 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus 10 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 11 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo 12 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam 13 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua 14 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 15 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 16 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 17 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 18 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 19 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 20 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus