Psalms 90
Psalms chapter 90 from the Latin Vulgate
1 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 2 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 3 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 4 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 5 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 6 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 7 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 8 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 9 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 10 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 11 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 12 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 13 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 14 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 15 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 16 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 17 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit