Psalms 94
Psalms chapter 94 from the Latin Vulgate
1 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob 2 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi 3 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt 4 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper 5 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me 6 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum 7 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 8 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 9 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 10 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset 11 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam 12 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo 13 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos 15 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 16 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 17 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 18 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 19 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 20 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 21 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis 22 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes