Psalms 95

Psalms chapter 95 from the Latin Vulgate

1 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus 2 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 3 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 4 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 7 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 8 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper 9 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 10 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 11 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum