Psalms 97
Psalms chapter 97 from the Latin Vulgate
1 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion 2 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper 3 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui 4 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis 5 quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 6 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te 8 in finem filiis Core psalmus victori filiorum Core canticum 9 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob 10 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper 11 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui 12 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos