Psalms 98
Psalms chapter 98 from the Latin Vulgate
1 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te 2 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 3 audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam 4 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra 5 misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax osculatae sunt misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt 6 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 7 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum 8 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos