Revelation 1
Revelation chapter 1 from the Latin Vulgate
1 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo 2 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen 3 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen 4 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens 5 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu 6 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae 7 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam 8 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea 9 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream 10 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis 11 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum 12 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua 13 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus 14 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni 15 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec 16 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt 18 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum 19 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces 20 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti