Revelation 10

Revelation chapter 10 from the Latin Vulgate

1 et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum 2 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit 3 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas 4 et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram 5 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel 6 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus 7 et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis 9 et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo 10 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus 11 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos