Revelation 2

Revelation chapter 2 from the Latin Vulgate

1 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris 2 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi 3 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei 4 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit 5 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae 6 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae 7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda 8 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam 9 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat 10 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari 11 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum 12 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei 13 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit 14 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco 15 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus 16 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis 17 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua 18 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius 19 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra 20 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus 21 tamen id quod habetis tenete donec veniam 22 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes 23 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur 24 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam 25 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis 27 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es 28 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo 29 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te