Romans 10
Romans chapter 10 from the Latin Vulgate
1 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea 2 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere 3 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare 4 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus 5 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris 6 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem 7 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur 8 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 9 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 10 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 11 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona 12 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro 13 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi 14 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 15 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam 16 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant 17 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 19 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin 20 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel 21 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam