Romans 11

Romans chapter 11 from the Latin Vulgate

1 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt 2 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia 3 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt 4 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem 5 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis 6 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva 7 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur 8 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum 9 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo 10 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis 11 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis 12 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami 13 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es 14 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te 15 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar 16 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time 17 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat 18 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris 19 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos 20 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae 21 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret 22 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob 23 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum 24 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres 25 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei 26 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem 27 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur 28 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur 29 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 30 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit 31 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei 32 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen 34 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum 35 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta 36 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei