Romans 12

Romans chapter 12 from the Latin Vulgate

1 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra 2 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 3 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 4 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate 5 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 6 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 7 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes 8 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes 9 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes 10 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere 11 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus 12 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos 13 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 14 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes 15 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 16 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 17 noli vinci a malo sed vince in bono malum 19 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt 20 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 21 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa