Romans 13
Romans chapter 13 from the Latin Vulgate
1 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam 2 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes 3 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem 4 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit 5 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum 6 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio 7 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus 8 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis 9 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione 10 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis 12 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum 13 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat 14 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit