Romans 14
Romans chapter 14 from the Latin Vulgate
1 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet 2 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo 3 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur 4 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus 5 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur 6 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 7 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 8 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo 9 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum 10 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est 11 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est 12 non ergo blasphemetur bonum nostrum 13 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto 14 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus 15 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem 16 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat 17 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur 18 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat 19 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est 21 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 22 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 23 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me