Romans 15
Romans chapter 15 from the Latin Vulgate
1 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum 2 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi 3 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei 4 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum 5 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo 6 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 7 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 8 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt 9 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti 10 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere 11 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 12 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto 13 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum 14 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis 15 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi 16 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem 17 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent 18 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos 19 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis 20 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero 21 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis 22 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem 23 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis 24 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam 25 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam 26 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum 27 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis 28 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum 29 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen 31 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris 32 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi 33 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu