Romans 16

Romans chapter 16 from the Latin Vulgate

1 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo 2 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis 3 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo 4 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino 5 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum 6 salutate Apellen probum in Christo 7 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino 8 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino 9 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam 10 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres 11 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos 12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi 13 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 14 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium 15 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo 16 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum 17 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei 18 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino 19 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater 21 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti 22 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito 23 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen 24 I Corinthios 26 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater 27 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro