Romans 2
Romans chapter 2 from the Latin Vulgate
1 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 2 qui reddet unicuique secundum opera eius 3 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 4 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 5 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 6 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 7 non est enim personarum acceptio apud Deum 8 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 9 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur 10 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex 11 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium 12 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum 13 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo 14 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 15 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 16 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 17 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 18 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 19 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 20 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est 21 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est 22 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 23 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es 24 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio 25 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est 27 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis 28 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei 29 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit