Romans 3
Romans chapter 3 from the Latin Vulgate
1 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico 2 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum 3 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 4 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est 5 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 6 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 7 non est intellegens non est requirens Deum 8 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 9 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 10 quorum os maledictione et amaritudine plenum est 11 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 12 contritio et infelicitas in viis eorum 13 et viam pacis non cognoverunt 14 non est timor Dei ante oculos eorum 15 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo 16 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati 17 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 18 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 19 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 20 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 21 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 22 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 23 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 24 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 25 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium 26 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem 27 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus 29 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem 30 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum 31 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam