Romans 6
Romans chapter 6 from the Latin Vulgate
1 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 2 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 3 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 4 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 5 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 6 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 7 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 8 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 9 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 10 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 11 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 12 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 13 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 14 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 15 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 16 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 17 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 18 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 19 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro 21 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit 22 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri 23 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro