Romans 7
Romans chapter 7 from the Latin Vulgate
1 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti 2 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 3 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces 4 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat 5 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit 6 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem 7 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit 8 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 9 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 10 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato 11 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio 12 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona 13 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 14 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio 15 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago 16 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 17 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet 18 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 19 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis 20 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius 21 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati 23 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant 24 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 25 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne