Romans 8

Romans chapter 8 from the Latin Vulgate

1 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt 2 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax 3 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 4 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt 5 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius 6 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem 7 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis 8 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus 9 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis 10 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei 11 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater 12 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei 13 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur 14 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 15 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat 16 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem 17 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei 18 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc 19 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri 20 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat 21 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus 22 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 23 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis 24 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti 25 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus 26 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit 27 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos 28 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit 29 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 30 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis 31 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 32 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 33 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 34 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 35 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro 37 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto 38 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo 39 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem