Romans 9

Romans chapter 9 from the Latin Vulgate

1 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen 2 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel 3 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen 4 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine 5 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius 6 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro 7 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 8 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 9 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui 10 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit 11 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor 12 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei 13 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra 14 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat 15 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit 16 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic 17 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam 18 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum 19 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam 20 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus 21 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam 22 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi 23 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient 24 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram 25 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus 26 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est 27 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit 28 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis 29 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur 31 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem 32 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam 33 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti