Sirach 1
Sirach chapter 1 from the Latin Vulgate
1 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit 2 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia 3 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam 4 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam 5 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant 6 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis 7 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte 8 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam 9 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum 10 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter 11 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas 13 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti 14 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas 15 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt 16 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro 17 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum 18 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est 19 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis 20 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate 21 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares 22 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur 23 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti 24 absentes enim et praesentes similiter torquebantur 25 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum 26 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum 27 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens 28 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam 29 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur 30 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones