Sirach 10

Sirach chapter 10 from the Latin Vulgate

1 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit 2 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit 3 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus 4 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est 5 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se 6 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis 7 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum 8 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur 9 dilectio Dei honorabilis sapientia 10 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum 11 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur 12 timor Domini scientiae religiositas 13 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit 14 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur 15 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius 16 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius 17 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum 18 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei 19 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat 20 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi 21 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia 22 timor Dei expellit peccatum 23 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est 24 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis 25 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius 28 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi 29 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi 30 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius 31 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde