Sirach 11
Sirach chapter 11 from the Latin Vulgate
1 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem 2 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te 3 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia 5 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem 6 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis 7 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua 8 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam 9 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis 10 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce 11 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis 12 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra 13 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia 14 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra 15 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est 16 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum 17 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate 18 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis 19 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo 20 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas 21 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus 22 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius 23 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius 24 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas 25 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 26 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum 27 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso 29 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio 30 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis 31 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios 32 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur 33 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam 34 qui honorat patrem iucundabitur in filiis