Sirach 12

Sirach chapter 12 from the Latin Vulgate

1 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt 2 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum 3 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet 4 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta 5 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio 6 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore 7 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius 8 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione 9 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum 10 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata 11 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem 12 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris 13 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam 14 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur 15 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus 16 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis 17 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus 18 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi