Sirach 14

Sirach chapter 14 from the Latin Vulgate

1 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius 2 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum 3 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae 4 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui 5 fili conserva tempus et devita a malo 6 pro anima tua non confundaris dicere verum 7 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam 8 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium 9 non reverearis proximum tuum in casum suum 10 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius 11 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae 12 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere 13 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato 14 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii 15 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos 16 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis 17 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi 18 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta 20 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis 21 non sequaris concupiscentiam cordis 22 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit 23 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor 24 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 25 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur 26 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius 27 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem