Sirach 15
Sirach chapter 15 from the Latin Vulgate
1 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae 2 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua 3 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae 4 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum 5 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris 6 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius 7 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris 8 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia 9 iustifica pusillo et magno similiter 11 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis 12 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam 13 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo 14 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum 15 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat 16 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille 17 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi 18 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis 19 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit 20 est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis