Sirach 16

Sirach chapter 16 from the Latin Vulgate

1 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam 2 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende 3 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum 4 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius 5 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum 6 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius 7 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam 8 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius 9 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius 10 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors 11 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum 12 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei 13 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum 14 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum 15 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius 16 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius 17 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam 18 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem 19 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae 20 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris 21 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi 22 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris 23 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris 24 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te 25 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus 26 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi 28 noli facere mala et non te adprehendent 29 discede ab iniquo et deficient mala abs te 30 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum