Sirach 19
Sirach chapter 19 from the Latin Vulgate
1 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam 2 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit 3 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur 4 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit 5 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum 6 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem 7 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi 8 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud 9 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio 10 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius 11 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis 12 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam 13 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis 14 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta 15 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi 16 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi 17 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum 18 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit 20 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit 21 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes 22 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium 23 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam 24 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum 25 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae 26 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium 27 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos 28 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis 29 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua 30 omnis potentatus brevis via