Sirach 2
Sirach chapter 2 from the Latin Vulgate
1 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere 2 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti 3 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet 4 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram 5 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam 6 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti 7 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur 8 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas 10 bonus enim spiritus tuus est in omnibus 11 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine 12 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens 13 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta 14 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo 15 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum 16 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra 17 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent 18 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare