Sirach 20
Sirach chapter 20 from the Latin Vulgate
1 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes 2 initium superbiae hominis apostatare a Deo 3 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem 4 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem 5 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis 6 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus 7 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum 8 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra 9 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu 10 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum 11 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini 12 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius 13 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est 14 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem 15 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum 16 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur 17 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae 18 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem 19 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum 20 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam 21 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam 22 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur 24 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet 25 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo 26 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius 27 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius 28 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema 29 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum 30 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste 31 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui