Sirach 21

Sirach chapter 21 from the Latin Vulgate

1 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris 2 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat 3 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate 4 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum 5 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt 8 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum 9 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius 10 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus 11 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis 12 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce 13 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo 14 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem 15 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat 16 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona 17 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor 18 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum 19 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas 20 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius 21 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir 22 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi 23 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui 24 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam 25 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur 26 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum 27 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis