Sirach 23
Sirach chapter 23 from the Latin Vulgate
1 adtende ne seductus in stultitiam humilieris 2 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris 3 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit 4 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem 5 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis 6 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis 7 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas 8 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis 9 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua 10 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi 11 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur 12 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto 13 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem 14 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes 15 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper 16 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis 17 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum 18 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus 19 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent 20 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum 21 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii 22 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala 23 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore 25 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti 26 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua 27 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum